- ANTAEUS
- I.ANTAEUSGigas Libycus, Neptuni et Terrae fil. magnô ac procerô corpore; qui, quoties membra labore essent defesla, tactu terrae recreabatur. Hic Neptuno fanum ex craniis humanis exstructurus, obvios quosque occidit, tandem ab Hercule, qui eum in altum sublatum suffocavit, superatus est. Lucan. l. 4. v. 598.Hoc quoque tam vastas cumulavit munere viresTerra sui fetus, quod, cum tetigêre parentem,Iam defecta vigent renovatô robore membra.Stat. Theb. l. 6. v. 893.----- Herculeis pressum sic fama lacertisTerrigenam sudâsse Libyn, cum fraude repertaRaptus in excelsum, nec iam spes ulla cadendi,Nec licet extremâ matrem contingere plantâ.Iuvenal. Sat. 3. v. 88.---- Cervicibus aequatHerculis, Antaeum procul a tellure tenentis.Seneca Tragoedus in Herc. Oetaeo Actu 1. v. 24.---- Nullus Antaeus LibysAnimam resumit.Tingi, vel Tingin oppidum in Africa condidisse fertur. Solinus c. 27. Tingi excipit, Mauritaniae nunc colonia, cuius primus auctor Antoeus est. Plin. l. 5. c. 1. Tingi quondam ab Antaeo conditum. Et paulo post, ubi de vicinis oppidis Zili, et Lixo: Ibi regia Antaei, certamenque cum Hercule, et Hesperidum horti. Inde Plutarchus in Sertorio, ubi de Tingi ab illo captâ, Ἐνταῦθα τὸν Α᾿νταῖον ὁι Λίβυες ἱςτοροῦσι κεῖςθαι. Καὶ τὸν τάφον άυτοῦ Σερτώριος διέσκαψεν, τοῖς βαρβάζοις ἀπιςτῶν διὰ τὸ μέγεθος: ἐντυχὼν δὲ τῷ σώματι, μῆκος ῾ὥς φασἰ πηχῶν ἑξηκοντα κατεπλάγη. Hospitum capita postibus affigere solitum fuisse, innuit Lucanus l. 2. v. 161.---- ---- Cognoscitur illicQuicquid ubique latet scelerum. Non Thracia tantumVidit Bistonii stabulis pendere tyranni,Postibus Antaei Libye: Nec Graecia maerensTot laceros artus Pisaea flevit in aula.Mythologiam Antaei, vide apud Natal. Comit. l. 7. c. 1. et Alex. Rostaeum in Mystagogo Poetico. Nic. Lloydius.II.ANTAEUSMedicus, Plin. l. 28. c. 1. Statuarius, l 34. c. 8.III.ANTAEUSalter Maximinus a militibus cognominatus est, apud Capitolin. in Maximin. c. 6.IV.ANTAEUSunus e librariis T. Pomponii Attici, quorum meminit. Cicer. l. 13. ep. 44.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.